Philologische Schriften | De Laertii Diogenis fontibus 1868 The Nietzsche Channel

COPYRIGHT NOTICE: The content of this website, including text and images, is the property of The Nietzsche Channel. Reproduction in any form is strictly prohibited. The Nietzsche Channel.

De Laertii Diogenis fontibus.
1-2.


Scripsit
Fridericus Nietzsche.

1868.

REPRINT: The Nietzsche Channel, 2011.


I. De Diocle Magnete.

Laertius Diogenes ut singularum solet philosophiae disciplinarum decreta eis libri sui partibus explicare, ubi de earum auctoribus disserit, praecepta Stoicorum Zenonis vitae his verbis usus subiecit VII. 38 i@4< * Bgk BV<JT< J< FJT4i< *@(:VJT< *@>X :@4 < J -Z<T<@l gBg< $\ < *4 J J@J@< iJ\FJ0< (g<XFh"4 Jl "kXFgTl. §FJ4 :¥< @Þ< "ÛJ@Ø 6" J Bk@(g(k"::X<" $4$8\" B@88, ¦< @Él ¦8V80Fg< ñl @Û*gÂl Jä< FJT46ä<. J * *`(:"J" i@4<l FJ4 JV*g. 8g8XPhT *z B ign"8"\T< FBgk i" B J< –88T< B@4g< gfh":g<. Cui proposito satisfacere ita instituit, ut primum de diversis apud Stoicos totius philosophiae partitionibus exponeret: quam tris in partes dividendam esse omnes consentiunt. Vehementer vero inter nobiles atque ignobiles Stoicos de iusto ordine dimicatum est, quo hae partes inter se deinceps sequerentur: quorum nominasse satis est Zenonem ipsum, Chrysippum, Panaetium, Posidonium eiusque discipulum Phaniam, Eudromum, Archedemum, Diogenem Babylonium, Eudemum, Diogenem Ptoiemaeum, Zenonem Tarsensem, denique Apollodorum Ephelum,1 cuius partitio a Laertio servata est.

His praemissis totam Zenonis Stoicorumque de dialecticis sententiam inlustrat neque eam summatim exposuisse contentus est VII. 48 < @< J@l 8@(4i@l J"JV Jg "J@l *@ig< ign"8"4T*l. i" <" i" i"J :Xk@l gB@4:g<, i" JV*g, žBgk "J< gl J< gF"(T(4i< Jg\<g4 JXP<0<, i" "J B 8g>gTl J\h0F4 )4@i8l 9V(<l < J B4*k@: J< n48@F`nT< 8X(T< @JTlq •kXFig4 J@l FJT4i@l iJ8. Quid apertius quam Laertium, si Diocli i" JV*g se debere confiteatur, iam alia ex eodem fonte antea hausisse? Id vero quaeri potest, quantum valeat illud i" "JV: in quo si quis eandem vim inesse censet quam in i" JV*g vocibus, non me assentientem habebit. Immo illud i" "JV cum verbis sequentibus B 8X>gTl artissime cohaeret atque in hunc modum est interpretandum: "Vt etiam particularia referamus, Diocles Magnes in philosophorum percursione etiam haec, quoad ad artem (i. e. compendium) isagogicam quadrant, eaque item ad verbum his verbis usus ponit." Singnificat igitur Laertius se iam antea Dioclem ad verbum descripsisse. Quae si recte sunt explicata, primum errare Laertii editores apparet, qui post JXP<0< vocem interpungunt, non interpungunt post gB@4:g<: unde efficitur ut i" JV*g žBgk "J< gl J< gF"(T(4i< Jg\<g4 JXP<0< verba ab illo gB@4:g< pendere videantur. Quod cum facerent editores simul existimaverunt Laertium unum omnino enuntiatum de Diocle descripsisse. Cuius opinionis etiam signa luculenta in contextum intulerunt. Sed prorsus contrarium conligendum est ex nostra illius loci interpretatione, utpote quo ipse Laertius indicet, quaecumque de Stoicorum logicis speciatim afferrentur, de Diocle ad verbum esse desumpta.

At Laertium tam impudenter descripsisse putas? Quidni putem? Nonne idem cum tres summae amplitudinis epistolas, quibus Epicurus doctrinam tamquam compendio complexus est, integras in librum suum recepit, tum longiorem de Pythagoreorum symbolis ex Alexandri Polyhistoris commentariis descripsit disquisitionem? Haec eadem est impudentia: si cui Laertius impudenter egisse videtur, cum quae apud alios bene explicata videret, ipsis alienis verbis mallet adscribere, quam suis exponere minus dilucide.

Laertius igitur iam antea de eodem Diocle alia ad verbum descripsit: quid verisimilius quam haec, quae Stoicorum logica i"J :Xk@l antecedunt i. e. logica ign"8"4T*l et Stoicae philosophiae partitiones. Quae opinio eo stabilitur, quod ad easdem auctoritates, ad quas Diocles in 8@(4i@l i"J :Xk@l etiam scriptor illius de partitionibus commentationis provocat, ad Chrysippum, Apollodorum, Posidonium, Archedemum, Diogenem Babylonium, qui aetate Posidoni discipulos ibidem excitatos non suberant Antipatrum, Boethium, Phaniam. Vix enim mirum illud intellegi potest, unde factum sit, ut ex multitudine illa Stoicorum, qui deinceps floruerunt primo p. Chr. saeculo, in ipsis his Stoicorum decretis nullus mentione dignus haberetur: nisi nobis conceditur auctorem, quem Laertius secutus est, ante illam seriem, sed post Posidonii discipulos vixisse. Hic tamquam digito monstratur Diocles.

Sed accedit etiam aliud. In nonnullis enim figuris dialecticis ipsum Diochs nomen usurpatum est veluti . )4@i8l. Vnde Laertius talia desumere potuit nisi de ipso Diocle? Iam videamus, quae sint consectaria. Vtimur autem demonstrandi genere, quod ad tales de fontibus alicuius scriptoris quaestiones necessario requiritur. A Diocle perspeximus et totius philosophiae partitiones et logica Stoicorum praecepta Laertium hausisse. Iam veri est dissimillimum, apud Dioclem omissas fuisse Stoicorum de moribus deque natura sententias: quin per se intellegitur has quoque Stoicae doctrinae partes una cum ceteris decretis ab illo esse tractatas. Cum autem apud Laertium de ipsis illis ethicis et physicis disputetur sententiis: unde, quaeso, hae sumptae sunt nisi de eodem Diocle? Quid enim? An Laertium eundem fontem, quem modo exhauserat, sine ulla causa deseruisse putemus? Parum sane est veri simile Laertium ceteras Stoicae doctrinae partes ab alio scriptore, ab alio tertiam petiisse, cum ei liceret eundem, qui duas illas partes praebuit, in tertia quoque sequi. Denique illud quo modo explicetur scire velim, quod Laertius ne uno quidem loco alios praeter Dioclem fontes indicat: quibus si usus fuisset, Laertius non is est, qui eos commemorare omisisset: quippe qui nulla re magis gaudeat, quam coacervata multitudine testimoniorum specieque profundae doctrinae adfectata.

Quae cum ita sint, ego nisi quis haec argumenta mea certa argumentatione infirmabit et diluet, in hac persto sententia totam de Stoicorum doctrina commentationem de Diocle fluxisse. Accedit autem argumentum  quoddam,  quo haec sententia confirmetur. Stoicorum physicis i. e. postremae parti his verbis finis imponitur VII. 160 J"J" :< i" J nLF4i J F@< :< •B@Pk0FJ4il Pg4< *@ig FJ@P".@:X<@4l Jl FL::gJk\"l J@ FL((V::"J@l. Hoc loco quid est certius quam nosmet Laertium ad verbum describentem tamquam Bz "J@nfk deprehendere? Nonne totius libri FL::gJk\" vehementer est laesa, hoc nimio Stoicae philosopiae ambitu, quam editio Cobetiana XXVI paginis complectitur, cum Platonis et Academiae decretis VIIII, Aristotelis II, Pythagorae V, Pyrrhonis VII compleantur. Vnde haec verba somnolente a Laertio e Dioclis libro translata esse comprobatur.

"Quae cum scripsisset, relicto Diocle alium petiit librum, ut Aristonis vitam sententiasque cognosceret, quas proximo capite enarrare voluit." Haec sane speciose excogitata. Alicubi enim Laertium in transcribendo constitisse res ipsa suadet; ubi vero eum constitisse putemus nisi eo loco, ubi tamquam cardo vertitur novumque caput et simul novum incipit argumentum? Haec igitur si quis sumit, aut concedenda sunt aut ut ex falsis profecta principiis improbanda.

Sed mittamus haec in tempus, non ut divagemur, sed ut arma acquiramus, quibus illae •B@k\"4 dissecentur. Quid erat causae, cur Laertius historiam suam philosophorum in decem libros divideret? Vnde illa librorum decas orta est? Num forte haec partitio tanto opere sese commendat, ut nihil cogitari possit simplicius, commodius, elegantius?

Laertius eorum sententiam secutus est, qui philosophiam graecam a duabus tamquam radicibus profectam in lonicam et Italicam dividerent. Huius sententiae et artificiosae neque sibi constantis quis auctor fuerit, hoc loco non quaeritur. Ionicae philosophiae Laertius sex tribuit libros, Italicae tres: quibus unum librum praefixit praefationem et sapientum vitas continentem. Vnus quisque liber a vita eius conditoris disciplinae incipit, qua in enarranda totus versatur: quam legem certe in libro II. V. VI. VII. VIII. IX. X observamus. Iure nostro iam expectamus aequa ceterorum librorum forma inducti tertium librum Academiam eiusque ducem et principem Platonem amplexurum esse. Quae opinio nos prorsus fallit. Platonem enim tamquam a schola et sobole separatum et remotum non sine miratione videmus. An si Laertius Platonem eiusque scholam uno libro tractasset, hunc librum ambitu ceteros nimis superaturum fuisse putemus? At quid dicamus de septimo libro, ubi Stoici domicilia sua tanta exstruxerunt amplitudine, ut iam primum huius libri caput plus spati sibi vindicaret quam totus liber tertius. Laertius igitur aut summam suam Platonis aestimationem inde voluit perspici, quod ei tamquam deo et numini separatum destinavit sacellum, aut ei displicuit opus in novem partes dissectum fabricasse, ut simplici adhibito articio sanctum et venerabilem instauraret decadis numerum: veluti haud paiicae inveniuntur mulieres, quae novem vel undecim patinarum et cultellorum possessionem aegre ferant neque quidquam vehementius optent nisi ut iustus sanctusque compleatur numerus.

Laertium autem re vera tali quam modo significavimus causa ad miram librorum distributionem motum esse, altera discimus computatione. In centum enim capita ille totum librum divisit: qui numerus efficitur, si ad nonaginta novem vitas addimus prooemium. Neque est difficile cognitu Laertium ipsum hunc in modum computari voluisse: qui prooemio in primo libro, non antea locum consignavit. At qua via, inquies, si operae non pepercisti capita post nos iterum computandi, qua via tibi evenerunt centum capita? Nimirum nihil ad hanc rem hae, quas manu terimus, Laertii valent editiones, quae capitum ordinem nescio a quo excogitatum secuntur longe a libris manuscriptis abhorrentem. Sed singulari fati favore accidit, ut nuper index capitum, quem duo servaverunt codices Laurentianus et Marcianus, in lucem protraheretur (conf. Valentinus Rose in Herm. vol. I, 370), qui uno tenore illa nonaginta novem capita exhibet ne illic quidem deficiens, ubi liber septimus maxima foedatus est lacuna. Cuius indicis vestigia presse quod scio Laurentianus ille et Burbonicus, duces facesque futuri Laertii editoris, relegerunt. Quis vero eo prodeat coniectandi libidinis, ut hunc inter decem libros et centum capita consensum non ex consilio scriptoris, sed solo casu ortum esse atque adeo hoc illud nomen in indice excidisse suspicetur?

Nosmet igitur capitum ordine confisi, quem index ille et codices suppeditant, eo revertimur, unde consulte paullulum defleximus. Si Laertium eo loco veri est simillimum Dioclem transscribere desiisse, ubi et Stoicorum decreta et caput Zenonium ad finem perducta essent novumque inciperet et caput et argumentum: iam id solum quaeritur, num hic quem circumscripsimus locus idem sit, ubi nostrae Laertii editiones Zenonis caput finiunt. Quod praefracte nego. Illic VII. 160 neque Zenonis caput revera finitur neque tota Stoicorum philosophia iam est explicata. Tres enim Stoici, quorum vitas sententiasque editi Laertii contextus capite septimi libri II, III, IV enarrant, Aristo, Herillus, Dionysius a iusta rectaque Stoicorum via desciverunt, ita ut inter Stoicos ut Jgk`*@>@4 male audirent. In hac autem ipsa placitorum discrepantia causa posita est, cur iuxta meram Stoicorum doctrinam eorum referantur sententiae adiectis nonnullis de vita victuque eorum notulis. Quod apertissime ipse Laertius bis iudicat verbis: Ÿ *X J4<gl > "J< [FJT4i<] *40<XPh0F"<, FJ4 JV*g. z!k\FJT< O@l MV8"<h@l B4i"8@b:g<@l Eg4k< JX8@l n0Fg< g<"4 J •*4"n`kTl P@<J" .< Bkl J :gJ"> •kgJl i" i"i\"l :0* <J4<@< < "J@l B"k"88"(< •B@8g\B@<J" iJ8. ~/k488l * 5"kP0*`<4@l JX8@l gBg J< B4FJZ:0< Bgk FJ4 .< •g BV<J" •<"nXk@<J" Bkl J :gJz B4FJZ:0l .< i" : J •(<@\‘ *4"$g$80:X<@< iJ8. )4@<bF4@l * 9gJ"hX:g<@l JX8@l  gBg  J<  *@<<  iJ8.  i" @J@4 :< @ *4g<gPhX<Jgl. *4g*X>"J@ * J< -Z<T<" 58gV<h0l, Bgk @ 8giJX@<.

His igitur postremis verbis Stoicae doctrinae imago prorsus confecta et conformata est. Cui opinioni adprime convenit, quod de Laertii libris manuscriptis mecum liberalissime communicavit C. Wachsmuthius: quos ille testatur caput Zenonis nomine inscriptum usque ad verba, quae modo ultimo loco descripsimus, continuare, ita ut Cleanthis vita vitam Zenonis excipiat, Aristoni autem Herillo, Dionysio locus in Zenonis capite sit adsignatus. Haud quidem scio, cui novus capitum ordo, quem recentiores adhuc secuti sunt editores, debeatur: illud existimo genuinum esse et ab ipso Laertio profectum eum, quem exhibeant codices, index Laurentianus tueatur (-Z<T< 58gV<h0l). Hic enim, cuius fidem ex nostris computis comprobavimus, omittit Aristonis Herilli Dionysii nomina.

Verum enim vero postquam Stoicorum doctrinam totam statuimus esse Dioclis, etiam illam Zenonii capitis extremam partem necessario conligitur e Diocle esse transscriptam. Quod inde haud mediocriter stabilitur, quod in hac ipsa  parte  Dioclis  in  hunc  modum  fit  mentio  B"k"$"8<  *  A@8X:T<4 (z!k\FJT<), n0F )4@i8l 9V(<0l, :gJXhgJ@ -Z<T<@l •kkTFJ\‘ :"ki” Bgk4BgF`<J@lq :V84FJ" * Bk@FgPg FJT4i *`(:"J4 J J< F@n< •*`>"FJ@< g<"4. Non solum igitur Aristonis Herilli Dionysii sententiae, sed etiam vitae e Dioclis libro in Laertium fluxerunt. Qua in re ne calidius progrediamur caveamus. Iure enim cogitari potest, inquies, Laertium ad hanc extremam Zenonii capitis partem extruendam et exornandam et Dioclem et alios auctores promiscue adhibuisse: veluti eum constat hoc loco, ubi de Aristone agit, epigramma e pammetro sua depromptum interposuisse. Quod si semel factum esse certum est, quo iure negabis tale aliquid non esse iterum vel saepius factum? Vt igitur minimum sumamus: Laertius, quidquid cum Aristonis Herilli Dionysii sententiis arte cohaeret, Diocli uni scriptori debet. Ex eis, quae adhuc probata et concessa sunt, non ausim disceptare, utrum librorum et homonymorum indices de eodem Diocle an de aliis fontibus sumpti sint. Eo autem certius hanc amplectimur sententiam, Laertium ab uno scriptore illam latissimam commentationem, quae a paragrapho XXXVIII usque ad CLVII extenditur, accepisse, paucis exceptis parvisque locis: si quidem excipiendi sunt. Hoc sane Laertius apertis verbis non fatetur: qui astutia, qua solent esse tales alienae sapientiae spoliatores, ad Dioclis auctoritatem semel vel bis provocat, ut lectorem in errorem inliciat, se hoc Diocle ut uno fonte ex multis usum esse. Nulla enim re fr se magis tueri studet quam adfectata probitatis specie. Iam vero nosmet semel moniti non ei sumus, qui Laertii captiunculis decipiamur et ei tantum tribuamus fidei, ut eum credamus his solis locis Dioclis doctrinam in usum suum convertisse, ubi eius nomen usurparet. Immo quid est certius quam eum Dioclis nomen consulto saepius reticuisse quam appellasse, praesertim cum ex ipsis locis, ubi Diocle se esse usum fatetur, sat appareat, quantam rerum memorabilium copiam Dioclis liber suppeditaverit. Ex eo enim de Xenophontis filiis, de Aristippi facetiis, de cynicis Diogenis vestimentis deque eius exilio, de Cratete opes suas in mare coniciente, de eiusdem poena, cum mordacior fuerit, de Menippo eiusque domino, de Chrysippi praeceptis miroque scribendi fervore, de Pyrrhonis patre, de Antisthenis cynicorumque decretis, de Epicuri sententiis Epicureorumque modico victu narrat Laertius. Quid mirum quod lubentissime libro usus est, in quo philosophorum parentes, praeceptores, casus, victus, facetiae, placita, omnia omnino inerant quaecunque ad philosophorum historiam pernoscendam necessario requiruntur.

Iam novam neque minorem proponimus quaestionem: quis hic fuit Diocles cuius liber Laertio non ex aliorum memoria notus est, sed ipse ad manus fuit? Quando floruit? Cui addictus erat philosophiae disciplinae?

Nihil nobis respondent Ionsius, I. Vossius, C. Muellerus. Hoc unum scimus eum Magnesiae esse ortum: utra in urbe ortus sit, disceptari non potest, quamquam Heckerus Batavus confidenter Magnesiam ad Sipylum sitam intellegit. Neque certius est, quod idem homo doctus suspicatur e schola Pergamena eum esse profectum. Toto vero caelo erravit cum ille tum Panzerbieterus in Iahn. Ann. Suppl. V. (1837) p. 219, quod eum c. 200 a. Ch. n. floruisse dicit. Ex eis enim quae disputavimus apertum est eum post Posidonii discipulos sed non longo intervallo i. e. in priore primi p. Chr. saeculi parte  floruisse. At unde ille Heckeri error? Excitantur apud Laertium Sotionis )4`i8g4@4 8g(P@4: hunc Sotionem sumpsit Heckerus, non demonstravit non  fuisse diversum ab illo *4"*@P< scriptore Alexandrino: sumpsit idem hos )4@i8g\@Ll 8X(P@Ll referendos esse ad Dioclem Magnetem. Quae res paucis transigi potest. Ille enim Sotion, qui )4@i8g\@Ll 8X(P@Ll scripsit, ex eorum erat numero, qui maledictis eos insectantur, a quibus de bonorum finibus aliisque philosophorum opinionibus dissentiunt. In libro ita ut diximus inscripto id egit, ut Epicuri vitam moresque invidia obmeret. Quo libro cum Dioclis cuiusdam sententias impugnaverit, hic Diocles inter Epicuri amicos habendus est. Atqui idem statuo de Diocle $\T< n48@F`nT< scriptore: qui Epicuri eiusque scholae temperantiam victusque simplicitatem luculentis laudat verbis. Ergo eundem esse Dioclem in aperto est, qui philosophorum vitas scripserit et qui Sotionis odium inimicitiasque lacessiverit. Vnde efficitur ut Dioclis memoria reconcinnata Sotionis aetatem assequi possimus. Contra Heckerus de uno solo illo Sotione Alexandrino *4"*@P< scriptore cogitandum esse sumpsit atque inde Dioclis aetatem certis terminis circumscribere conatus est. Iam etiam hoc apparet, cur Dioclem Pergamenae addictum scholae finxerit.

At Laertii verba, a quibus haec argumentatio profecta est, intentis animi nervis  examinemus.  X.  3  )4`J4:@l  *    FJT4il *LF:g<l PT< Bkl "J< (z+B\i@Lk@<) B4ik`J"J" "J< *4"$X$80ig< B4FJ@8l nXkT< Bg<JZi@<J" •Fg8(gl l z+B4i@bk@L i" J gl OkbF4BB@< •<"ngk`:g<" B4FJ`84" l z+B4i@bk@L FL<JV>"l. •88 i" @ Bgk A@Fg4*f<4@< J< FJT4i< i" ;4i`8"@l i" ETJ\T< < J@l *f*gi" J< B4(k"n@:X<T< )4@i8g\T< 8X(PT<, ž FJ4 Bgk J@l i*r i" )4@<bF4@l {!84i"k<"FFgbl.2

Quem haec acrius perscrutantem fugiet hac in Epicuri calumniatorum serie temporum ordinem esse servatum? Diotimus, sive Theotimum cum Athenaeo dicere mavis, Sullae erat aequalis: Posidonii discipuli in altera primi a. Chr. n. saeculi parte florebant. Nicolaus Peripateticus ex C. Muelleri computis a. 64 a. Chr. n. natus est, anno autem 55 Dionysius Halicarnassensis. Quem a. 20 p. Chr. superstitem fuisse constat: si quidem iure eum Suidas aequalem vocat Apionis, qui Tiberio Claudioque Caesaribus floruit. Certissimum igitur nancti sumus testimonium, quo adiuti Sotionem Augusti aetati vel primis Tiberi annis adsignaremus.

At eiusdem aetatis Sotion aliunde nobis est notissimus. Quid? quod Seneca cuius "iuventae tempus in Tiberi Caesaris principatum inciderat" (conf. ep. 108, 22), haec in epist. 49, 2 exhibet "apud Sotionem philosophum puer sedi." Idem est, quem Eusebius ad Olymp. 198 philosophum Alexandrinum praeceptorem Senecae vocat. Sotionis vero ipsius praeceptor fuisse videtur Potamo Lesbius, de cuius aetate conf. Blassius in eloqu. gr. histor. p. 165, Plut. Alex 61. Scripsit, ut discipulus Seneca, de ira, cuius libri fragmenta Ioannes Stobensis servavit in floril. XIV 10. XX 58. LXXXIV 6-8. 17. 18. CVIII 59. CXIII 15. Conf. cod. Cahirensis saec. X, de quo vide Tischendorfium  in  Anecd.   Sacr.  et   Prof.  p.   217  nov.  ed.  De  titulo i J< ETJ\T<@l J< FB@kV*0< Bgk B@J":< i" ik0<< i" 84:<< B"k"*@>@8@(@L:X<T< ex falsa coniectura inscripto nunc consule Valentinum Rose in anecd. gr. et gr. 1. p. 7 ss.

Neque alius est Sotio, quem Hieronymus in catalogo Sanctorum Stoicum vocat. Verendum autem est ne Hieronymus hac in re ab Eusebio destitutus mera coniectura eum Stoicum finxerit, Senecae inductus stoica philosophia. Mihi enim accuratius eos Senecae epistolarum locos pensitanti, ubi Sotionis nomen usurpatur, contigit ut hanc de Stoico Sotione opinionem quam longissime reicerem. Pythagoram enim Sextiosque imitatus eo prodiit, ut ab esu animalium abstineret ac discipulos non sine successu ad eandem abstinentiam incitaret. Neque abhorruit ab eorum sententia, qui animas per diversa corpora migrantes fingebant. Pro certo igitur adfirmo eum esse Qu. Sexti disciplinam secutum, quae Augusti temporibus Romae floruit. conf. O. Iahnius in soc. lips. act. 1850 a. p. 227 ss. Quibus autem legibus eius sectatores inprimis se adstrinxerint, ex his Q. Sexti verbis, quae Seneca tradit, intellegitur: "hac itur ad astra, hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem." Apparet sane quaedam cum Stoicorum decretis cognatio: qua re Seneca Qu. Sextium magnum vocat Stoicum "licet neget." Stoicum igitur se esse negavit, negaverunt discipuli. Vnde apertum est, quo iure Hieronymi de Sotione Stoico testimonium impugnaverim.

Non iam mirum videtur, quod Sotion qua erat abstinentia in Epicuri commoda placidaque doctrina vehementer offendebat. Quod vero eam hac ratione redarguere conabatur, ut eius auctorem calumniis insectaretur, commune hoc habet Vitium cum omnibus omnium temporum philosophis.

Huius igitur Sotionis, cuius memoriam recuperavimus, inimicitias expertus est Diocles Magnes. Qui an merus fuerit Epicureus, haud scio: id est certissimum eum Epicuri et discipulorum vitam victumque laudavisse. Neque acri Sotionis impetu depulsus est. Cum enim vitas philosophorum conscriberet, occasione data Epicuri calumniatores ipsumque Sotionem acerbissime perstrinxit. At unde, inquies, haec sumpsisti? E Laertio scilicet. Ordinem enim Epicuri calumniatorum ipsarum calumniarum excipit summarium. Vnde, quaeso, Laertius et calumniatorum seriem et calumnias earumque confutationes desumere potuit nisi de Diocle, qui adversariis suis respondere debuit responditque, ut ex his verbis conligendiim est, quae in ipsa hac decimi libri parte extant X, 11. )4@i8l * < J Jk\J3 Jl B4*k@:l n0F4< gJg8XFJ"J" i" 84J`J"J" *4"4JT:X<@Ll (J@l z+B4i@Lkg\@Ll) "5@Jb8 (@<, n0F\<, @<4*\@L ki@L<J@, J * B< *Tk < "J@l B@J`<. J< Jg z+B\i@Lk@< : •>4@< gl J i@4<< •<"J\hgFh"4 Jl @F\"l, i"hVBgk ALh"(`k"< i@4< J n\8T< 8X(@<J"q •B4FJ@b<JT< (k g<"4 J J@4@J@<, g *z •B\FJT<, @* n\8T<." Neque oblitterata sunt huius quam significavi originis indicia. Nota est Pythagorae sententia i@4< J n\8T<, quam Diocles arrepta quodammodo occasione respuit, quippe qui Sextianos summum Pythagoram tamquam ducem deumque venerari sciret. Inde iam non mirum videtur, quod Laertius titulum )4@i8g\T< 8X(PT< pleniorem exhibet, quam alibi assolet. Id quoque apertum est, cur Epicuri calumniatores tanta acerbitate insani vocentur ":g:Z<"F4 *z @J@4." Denique clara diffunditur lux in locum, quem recte   interpretari   nemo  adhuc  potuerit  Jg  *4"*@P (z+B4i@bk@L), B"F< FPg*< i84B@LF< J< –88T<, l •g *4":X<@LF" i" <0k\h:@Ll •kPl •B@8b@LF" –880< > –880l J< (<Tk\:T<. Vehementer omnes in his verbis offenderunt. Quid enim? Scholamne Epicuri integra successionum serie usque ad Laertii tempora propagatam esse putemus? Cum omnes alias sectas iam Augusti aetate aut antea periisse constet? Atque quid est causae, cur nihil omnino de mira hac Epicureorum diuturnitate traditum habeamus? Iam quaestionis solutio est in promptu: dummodo non Laertii aetatem, sed Dioclis intellegamus. Quem Laertius tanta fide, quanta stupiditate descripsit. Dioclis igitur temporibus Epicuri schola superstes erat: cum vero luculento Senecae testimonio constet Qu. Sexti scholam inter ipsa initia iam periisse: perinde elucet, qua mordacitate Diocles illa verba scripserit. Sotionem enim Sextianum tecte ludit.

Ceterum haec Dioclis argumentatio prorsus esset inepta, si Sotion e Stoicorum fuisset numero: id quod Hieronymus nobis obtrudit. Stoicorum enim soboles sub primis Caesaribus validissime viguit, ita ut ipsis dominantibus haud parvas pararet molestias.

Iam ecce, quae ex accuratiore Dioclis cognitione sint consectaria. Cum demonstraverimus eum Stoicorum decreta, quibus non erat addictus, tanta copia, quanta doctrina exposuisse: norme est veri simillimum eum in Epicuri sententiis inlustrandis etiam plus studi diligentiaeque collocasse? quoniam eius animus in Epicuri hortulis acquiescere maluit quam in frigida Stoa. Iam vero apud Laertium extat commentariolus de Epicuri placitis et amplitudine et doctrina eximius. Inde repetendum est, quod fere omnes homines docti Laertium pro docto habebant Epicureo. Nobis vero non iam licet hunc errorem propagare: quippe qui certissima ratiocinatione ducti plenam huius libri doctrinam Diocli auctori vindicemus, qui promisit se Epicuri vitae probitatem ex ipsius *`(:"F4 i" Z:"F4 esse demonstraturum. Laertius autem iterum somnolenta describendi consuetudine eo prodiit, ut etiam haec Dioclis verba, quibus certam quandam personam adpellat, in librum suum transferre non dubitaret, X. 28. z+B4J@:< * "J< (FL((k"::VJT<) g *@ig ihXFh"4 Bg4kVF@:"4 Jkgl B4FJ@8l "J@ B"k"hX:g<@l, < "l BF"< J< "LJ@ n48@F@n\"< B4JXJ:0J"4. hZF@:"4 * i" Jl iLk\"l "J@ *`>"l i" g J4 *@>g< i8@(l •>\Tl •BgnhXPh"4, FJg F B"<J"P`hg< i"J":"hg< J< –<*k" i•: ik\<g4< g*X<"4. Vtinam Laertii iudicium tandem aliquando sentiamus. Immo manum impudentis imprudentisque deprehendimus furis, qui, quidquid hunc locum, quem modo descripsi, excipit, summa socordia expilavit, i. e. totam Epicuri doctrinam a Diocle expositam.

Purissimus igitur ditissimusque Laertii fons detectus est: cui quantum debeat, adhuc magis divinare quam dinoscere licet. Vltimo loco nos quaestio manet eaque minoris momenti, quae in Dioclis libri inscriptione indaganda versatur. Excitantur enim et Dioclis $\@4 n48@F`nT< et B4*k@: n48@F`nT<. Quibuas titulis si diversos libros indicari cum Ritschelio in comm. de Gnomol. Vindobon. p. X (Opusculorum t. I p. 577) Heckeroque sumimus, id saltem pro certo habuerim B4*k@: n48@F`nT< esse summarium amplioris vitarum voluminis: num "in praelectionum usum" confectum sit, id Heckero explorandum relinquimus. Huic vero sententiae duo maxime adversantur argumenta: primum quod illa Stoicorum Epicureorumque placitorum expositio ex B4*k@: desumpta hercule non redolet summarium. Dein nonne est parum verisimile et ampliorum vitarum librum simul et summarium ex eo factum Laertio praesto fuisse? Restat igitur, ut de uno eodemque libro cogitemus, a Laertio modo ampliore titulo, modo brevius excitato. Neque id abhorret a citandi ratione, quam Laertius eiusque aequales usurpaverunt. Veluti Athenaeus eundem Niciae Nicaeensis librum modo *4"*@Pl n48@F`nT<, modo J< Bgk J< n48@F`nT< FJ@k\"< vocat. Quid quod ipse Laertii titulus diversissima   ratione   exhibetur  ut  a  Suida  s.  v.  JgJk"8@(\"7"gkJ\@L )4@(X<@Ll Bgk $\T< n48@F`nT<, ab Eustathio ad II. : p. 854 7"XkJ0l < J@l J< F@n4FJ< $\@4l, a Stephano s. v. z+<gJ@\l )4@(X<0l < *gLJXk n48@F`n@L FJ@k\"l, a Photio in bibl. cod. 161 n48@F`nT< $\@<. Sed nemo rei usitatissimae exempla postulabit. Conf. Valentinus Rose in Ar. pseud. p. 194.

II. De Favorino Arelatensi.

Aulus Gellius in libri sui praefatione de ratione disserit quae inter Noctes Atticas et aliorum miscellaneae doctrinae commentarios intercedat: quibus tantum in ipsius inscriptionis laude sese cedere confitetur, quantum in cura et elegantia scriptionis. Neque se abstinuit, quin talium titulorum elegantias plena manu funderet, Plinium imitatus naturali historiae praefantem. Quamquam hac in re suum probat iudicium, quod ad eos fere solos libros provocat, qui ei in Noctibus conscribendis et exornandis praesto fuerunt. Conf. L. Mercklinus in Fleckeiseni Ann. Suppl. III p. 671. His vero quo liberius maiorem tituli urbanitatem concedit, eo acriorem litem paullo post intendit his verbis usus "Illi omnes et eorum maxime Graeci multa et varia lectitantes, in quas res cunque inciderant alba ut dicitur linea sine cura discriminis solam copiam sectati convertebant (corr. cum Casaubono 'converrebant'), quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit, quam unum alterumque reppererit, quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse. Ego vero cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est B@8L:"h\0 <`@< @ *4*VFig4" e. q. s.

Eosdem etiam altero loco perstringit, qui neque usui nec voluptati legentium consuluerint in libris huiusce generis, quod Graeci B@:<0:"J4i< vocant  atque  ei  librorum  generi opponunt, qui unum certumque consilium (i. e. <" Fi@B`<) secuntur, FL<JV(:"J" scilicet. In quarto enim decimo libro iterum quaestio proponitur, "cui modi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint." "Homo, ait Gellius, nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus adiutum, inquit, ornatumque volo ire noctes tuas: et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus praescatentem ut ipse dicebat, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem, quantum liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens tamquam si Copiae cornum nactus essem et recondo me penitus ut sine arbitris legam."

Omissis in tempus miraculis, quae Gellius in hoc volumine invenit, statim finem huius sectionis adscribam. "Quem (librum) cum statim properans redderem, <"4` F@L, inquam, doctissime virorum J"bJ0l Jl B@8L:"h\"l et librum hunc opulentissimum recipe nil prorsus ad nostras paupertinas litteras congruentem. Nam meae noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat:

JJ4 J@4 < :g(Vk@4F4 i"i`< Jz •("h`< Jg JXJLiJ"4."

Nemo adhuc libri, qui verbis descriptis indicatur, auctorisque nomen eruere conatus est: quamquam non desunt luculenta indicia, quibus compositis suspitio in una certaque fixa haereat persona. Erat igitur e doctorum Gelli familiarium numero: ita ut ab illo honorificis verbis "doctissime virorum" adpellaretur. Graeca usus lingua, ut ex excerptis comparet, librum grandis voluminis confecerat, ex multis et variis et remotis elaboratum lectionibus, quem ipse scriptor adfirmat omnigenae praescatere doctrinae. Neque tamen latinae erat expers linguae: siquidem Gellius re vera latine cum eo collocutus est, paucis tantum admixtis flosculis de Graecis litteris decerptis. Cum vero illum librum proxime ad eorum collectaneorum speciem accedere constet, quae Gellius Noctibus suis praefatus ut neque iucundas neque utilia adumbravit: nonne iure nostro hunc librum putabimus ei ante oculos obversatum esse, cum titulos talium voluminum congereret in praefatione. Quam post libros viginti confectos sese conscripsisse ipse confitetur. Qua consideratione eo adducimur, ut libri, cuius auctorem indagamus, nomen eo praefationis loco, quem indicavimus, extare suspicemur.

Haec et talia indicia, si in uno eiusdem aetatis scriptore, qua Gellius floruit, deprehenduntur, eum non solum in suspitionem vocant, sed apertissime ut verum illius libri patrem auctoremque convincunt. Atqui talem scriptorem tenemus: quippe qui Suida aliisque testibus B@8L:"hl i"J BF"< B"4*g\"< summam litterarum et latinarum et graecarum sibi comparaverit laudem et artis amicitiae similiumque Studiorum vinculis cum Gellio coniunctus sit: qui librum conscripserit omnigena doctrina refertissimum eumque grandis voluminis: cuius nomen in illa titulorum serie non omissum est. Haec omnia insigniter quadrant ad Favorinum Arelatensem eiusque librum qui B"<J@*"B FJ@k\" inscribitur.

Postquam indiciorum monstravimus congruentiam, res ipsa quidem confecta est. Alia tamen ratione eiusdem coniecturae necessitatem licet assequi; audiamus enim, quae Gellius ex illo libro sibi enotaverit. "At quae, inquit, ibi scripta erant pro luppiter mera miracula! Quo nomine fuerit, qui primus grammaticus adpellatus est: et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae: et cuius modi fuisse Homerus dicat in Vlixis domo 8"bk0<; et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu attigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et qua propter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Vlixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum < J FT h"8VFF Vlixes erraverit i"Jz z!k\FJ"kP@< an < J >T i"J 5kVJ0J"; item et istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum isopsephi: et quorum ibi nominum B"k"FJ4P\l reperiatur: et quis adeo versus sit, qui per singula vocabula singulis syllabis increscat: ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis, quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est, summum sit an medium; et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante adpellata fuerit Aonia, quod Aegyptus Aeria dicta est (corr. sit.), quod Attice z!iJ, quod Corinthus Ephyre, quod Macedonia {/:"h\", quod Thessalia !:@<\", quod Tyrus Sarra, quod Thracia ante Sithonia dictast (corr. dicta sit), quod Paeston A@Fg4*f<4@<."

His Gellii excerptis componamus dispersas B"<J@*"Bl FJ@k\"l partes, quas alicunde novimus. Primum Favorinum constat in hoc libro gkZ:"J" consignasse, quorum plura apud Laertium sunt residua veluti VIII. 12. 47. 83. IX. 29. V. 9. III. 24. II. I. ii. 20. conf. Steph. Byz. s. v. !h\@R. Ex hac igitur libri parte desumpta est primi grammatici mentio, cuius nomen prodit Clem. Alex. Strom. I. p. 133 Sylburg. Eidem libro etiam homonymorum indices insertos fuisse proximo capite docebimus: quem ad locum referendi sunt Pythagorae Hippocrataeque nobiles a Gellio memorati. Neque ab Homericarum quaestionum nugis argutiisque abhorruit Favorinus: si quidem serio cum Gellio disquisivisse dicitur (v. Noct. Att. III. 16), cur Homerus Neptunum virgini nuper a se compressae haec dicentem faceret: Odyss. XI. 248 ss. Huius .0JZ:"J@l prorsus sunt similia, quae Gellius ex omnigena historia excerpsit, maxime in rebus inanibus putidisque versantia, neque ab his quaestionibus diversa, quibus Tiberius Caesar in grammaticorum colloqus laetatus est. Ceterum cum de toto .0J0:VJT< {?:0k4i< genere tum de Gellianis exemplis quidquid effici potest, effectum est a Lehrsio in Aristarchi stud. homer. p. 210 ss. prior, ed. Vltimo loco Gellius nonnulla ex ea libri parte excerpsit, ubi de regionum urbiumque nominibus eorumque mutationibus disseruit Favorinus: quem talem tractasse materiem in omnigena historia luculentis evincere licet testimoniis veluti Steph. Byz. s. v. En"iJ0k\"i"8gJ@  i"  En"(\" l M"$Tk<@l. s.v. zSig"<l B@J":l Bgk4XPT< J< (<. M"$Tk<@l < J"l B"<J@*"B"l FJ@k\"4l "Ak@F"(@kgb@Ll * J< >T hV8"JJ"< ig :< @ B@88@ J< $"k$VkT< zSig"<`<, @ * J< z!F\"< @i@<Jgl 9g(V80< hV8"JJ"<, @ *z ~+880<gl z!J8"<J4i< BX8"(@l" (quocum cognatam conferas quaestionem, utrum Vlixes < J FT h"8VFF erraverit i"Jz z!k\FJ"kP@< an < J >T i"J 5kVJ0J" i. e. in Oceano. Vid. Lehrsium egregie de hac re p. 254 ss. disputantem). Denique agedum i@8@n<" B4h:g< J@ B"<Jl exemplum tertium proferentes eius generis, quo solo de nostra coniectura apertissime disceptetur: qule habeas Stephani. Byzantii testimonium cum Gellii excerptis conlatum:

Gellius: Stephanus:
quod Attice z!iJ (ante dicta sit). s. v. z!iJZ. @JTl z!JJ4i i"8gJ@ •B z!iJ"\@L J4<`lq •<k * < "J`PhT< l M"$Tk<@l (in omnigena  historia scilicet conf. s. v. !J"k4VJ"4M"$Tk<@l < A"<J@*"B"l. s. v. Og84*@<\"M"$Tk<@l   <   J"l   B"<J@*"B"l s.  v.  zSig"<l  —  M"$Tk<@l  < J"l  B"<J@*"B"l  FJ@k\"4l.   s.  v. z!8g>V<*kg4" cum nota Marresi, in dissertatione ceterum vix laudabili).

Ad Favorini omnigenam historiam e Stephani Epitome multo plura redire constat, quam eius nomine insignita sunt. Iam e ratiocinatione nostra nobis licet has notas ei vindicare auctori, quas apud Favorinum extitisse a Gellio edocti sumus.

Gellius: Stephanus:
quod Boeotia ante appellata
fuerit Aonia —
s. v. #@4TJ\"i"8gJ@ * z!@<\".
quod Aegyptus Aeria — s. v. !(LBJ@li8Zh0 i"z!gk\".
quod Corinthus Ephyre — s. v. 5`k4<h@l "J i"8gJ@ z+nbk0 •B z+nbk0l iJ8.
quod Macedonia {/:"h\" s. v. {/:"h\" B`84l i" PTk\@<, << 9"ig*@<\".
quod Thessalia !:@<\" s.   v.   !:@<\"      2gJJ"8\"    •B
!:@<@l
. !:T< * Ll :< O8fk@L J@ Ag8"F(@ B"Jk * 2gFF"8@ iJ8.

Favorinus, unde haec diversa nomina exorta sint, exponit. Conf. Phot. bibl. cod. 161: (in Favorini libris) "*4Vn@k@4 FJ@k\"4 i" J< i"J J <`:"J" hXFgT< "J4@8@(\"4."

Nemo quidem, qui hanc argumentorum collectorum vim acriter perpenderit, nobiscum facere dubitabit: attamen si quis interiorem Gellii traxerit familiaritatem, non facile sane sibi persuaderi patietur, Gellium tale aliquid de Favorino optimo praeceptore scripsisse, qule nosmet e nostra coniectura ei imputamus. Quid, inquiet, Gelliumne putabimus speciem doctrinae Favorino exprobrasse, cuius amplam paratamque copiam tarn crebro est expertus. At exprobravit utique, respondemus, idque quidem iam in prooemio. Quis enim est nisi Favorinus, qui in elegantium titulorum indice hunc in modum commemoretur "est qui B"<J@*"Bl FJ@k\"l (sc. titulum) fecerit." Reprehensio vero, in quam omnes illi titulorum auctores incurrunt et maxime Graeci, nonne etiam in Favorinum eodem iure quo in ceteros cadit? Itaque si Gellium semel agnovimus libero iudicio de magistro usum esse, quid impedit, quominus idem etiam iterum fecisse sumamus? Hac igitur in re non est haerendum: immo quanta lenitate et urbanitate vituperationi Gellius inmiscuerit laudem, sane est quod observemus. Neque hoc solo casu factum est, ut Favorini nomen in utroque loco omitteretur: id quod modesto Gellii animo probe convenit. Denique ipsum hoc dici potest non tam Favorinum quam genus litterarum, cui se addixit, reprehendi idque a Gellio hac illius capitis inscriptione significari, "cui modi sint, quae speciem doctrinarum habeant sed neque delectent neque utilia sint."

Cum igitur Gellius omnigenam historiam Favorino statim properans reddiderit, efficitur nulla alia ex ea excerpta in Noctibus nobis occurrere, nisi quae capite quod tractavimus comprehenderit. Si tarnen nonnunquam ad Favorini verba provocatur, haec aut ex sermone sumpta sunt aut ex alio eius libro: veluti X. XII. 9-10 "Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus memoriarum veterum exequentissimus affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse, ita erat scilicet libramentis suspensum et aura Spiritus inclusa atque occulta concitum." Licet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere "z!kPbJ"l I"k"<J<@l J –88" i" :0P"<4il < B@\0Fg Bgk4FJgk< >L8\<0< BgJ@:X<0< [<] B`Fg i"h\Fg4g< @iXJ4 •<\FJ"J@."

Hac ipsa laude, qua Favorinus memoriarum veterum exequentissimus dicitur — cuius egregria vel divina memoria etiam XIII. 24. 5 commemoratur — nonne apertissime libri, unde sequentia sumpta sunt, indicatur •B@:<0:@<gb:"J" titulus? Neque scio cui libro illud Archytae tribuam nisi ei, quem dixi. Quod si conceditur, hac in re ponimus huius quem descripsimus loci vim pretiumque, quod ei distinctam talium •B@:<0:@<gL:VJT< imaginem debemus, qualia Favorinus congessit. Tenendum enim est ipso titulo non posse diiudicari de illius libri forma, cum duo diversa •B@:<0:@<gL:VJT< genera distinguenda sint, unum ad Xenophontis rationem compositum, alterum, cuius exemplum Valerii Maximi extant memorabilia. Erravit autem E. Koepkius, qui primum genus a Favorino esse expressum contendit. Quae opinio loco redarguitur, quem nosmet Favorini •B@:<0:@<gb:"F4 vindicavimus, non confirmatur testimoniis, ad quae ipse provocavit. Veluti La. III. 25 [< * J BkfJ J< •B@:<0:@<gL:VJT< M"$Tk\<@L nXkgJ"4 J4] 94hk4*VJ0l AXkF0l •<*k4V<J" A8VJT<@l •<XhgJ@ gl J< •i"*0:\"< i" BX(k"Rgq 94hk4*VJ0l {C@*@$VJ@L AXkF0l 9@bF"4l gi`<" •<XhgJ@ A8VJT<@l < E48"<\T< B@\0Fg. vel. VI. 89 [P"k\g< *z "J@ (5kVJ0J@l 20$"\@L) M"$Tk\<@l < *gLJXk J< •B@:<0:@<gL:VJT< nXkg4q n0F (k] A"k"i"8< Bgk\ J@L J< (L:<"F\"kP@< J< FP\T< "J@ BJgJ@, •("<"iJ@<J@l * n0 I\ (k @P i" J"J" FV FJ4 i"hVBgk i" J (`<"J";

Remotis, quae uncis inclusimus, nonne iustam prioris generis formam instauravimus prorsus ad illius loci imaginem accedentem, quem e Gellii libro attulimus. Huc optime quadrant, quae ex Sereni •B@:<0:@<gb:"F4< excerpsit Ioannes Stobensis veluti III. p. 104. Mein. 1"8< gl J< @k"<< k<J" i" :BgF`<J" gl J< $Vk"hk@< hgkVB"4<" 1k”JJ" @F" *\i"4" B"hg< n0, l J B"k B@F< •(<@< J < @k"< Fi`Bg4. conf. III. p. 117 z!kigF48V@L i J< EgkZ<@L •B@:<0:@<gL:VJT<, unde sequentia quoque lemmata z!k\FJT<@l 1g@ik\J@L 5"k<gV*@L 58g4J@:VP@L z!k\FJT<@l deprompta esse videntur.

Iam eo disputationis ventum est, ubi de discrimine, quod inter utrumque Favorini librum intercedat, est dicendum. Atqui primum constat et •B@:<0:@<gb:"J" et B"<J@*"B< FJ@k\"<, si summam spectas, uni eidemque litterarum generi adscribenda esse, B@:<0:"J4i scilicet. Veteres enim etiam conlectanea et excerpta, quae ex lectione sua aliquis collegerat ut peculiaria scripta eaque excerptoris nomine insignita recensebant: id quod a consuetudine nostra prorsus abhorret. Gellius autem, qui de hoc litterarum genere in praefatione disserit, pro exemplo etiam libros memoriales Masuri Sabini et Favorini B"<J@*"B< FJ@k\"< habet: unde efficitur, inter huius Favorini •B@:<0:@<gb:"J", quorum forma prorsus eadem est cum Sabini libris memorialibus, et inter B"<J@*"B< FJ@k\"< nullum gravius agnoscendum esse formae discrimen. Quod vero ad ambitum utriusque libri attinet, res longe aliter se habet. Cum enim numerus •B@:<0:@<gL:VJT< librorum, ad quos Laertius saepe provocat, numquam supra quintum escendat, aperto Photii testimonio edocti sumus omnigenam historiam ex XXIV libris esse compositam. Ex hoc autem numero tot tantaeque natae sunt turbae, ut Photii locum accuratius tractandi necessitas imposita sit. Postquam igitur Photius ea, quae Sopater duobus prioribus libris i8@(< amplexus est, breviter enarravit, tertii libri imaginem ita adumbrat:

Phot. bibl. cod. 161. * Jk\J@l 8`(@l FL88X(gJ"4 "J i Jl M"$Tk\<@L B"<J@*"Bl 80l i Jg J@ < i" J@ i" i"hg>l B8< J@ :XPk4 J@ . < @l *4Vn@k@4 FJ@k\"4 i" J< i"J J <`:"J" hXFgT< "J4@8@(\"4 i" J@4"J" Jgk". Adnotat C. Muellerus III p. 577. "Historia omnigena ordine digesta erat alphabetico, ut colligitur e Photii codice 161 — — quae e libro octavo afferuntur, de Platone et de Pythagora sunt: adeo ut in hoc libro ad litteram A auctor devenisse videatur."

Lubentissime Sopatro largimur libertatem quidquid lubet excerpendi: at si cum Muellero — conf. L. Vrlichsius in Mus. Rhen. nov. XVI. p. 254, Heckerus in ep. crit. Philol. V. p. 432 inserta — hunc locum ita interpretaris, ut Sopater Favorini lexicon ad litterarum ordinem digestum totum per omnes litteras compilasse excepta una littera T, aut Sopatrum insanientem aut Muellerum de loci sententia falsum agnosco. Quid enim? Succensuitne Sopater huic litterae T? Res sane ridicula. Praesertim cum nihil impediat, quominus verba Photii in prorsus aliam partem accipiamus. Accedit, quod Muelleri sententiae ipsa  fragmenta,  quae  aetatem tulerunt, acerrime repugnant. Narrantur enim III. 57 de Platone et Pythagora nonnulla, quae Laertius e secundo B"<J@*"Bl FJ@k\"< libro desumpsit. Expectamus autem, si cum Muellero facimus, haec fuisse aut s. v. A8VJT< aut s. v. ALh"(`k"l inserta. Quid vero? Secundo igitur libro Favorinusne iam ad A litteram pervenit, quam etiam in octavo libro eum tractasse alia docent fragmenta? Qualem hominem nobis informemus Favorinum, qui libro primo litteras A usque ad O, libris sequentibus II, III, IV, V, VI, VII, VIII unam solam complexus sit A litteram. Haec, quam inepta essent, etiam Muellerus perspexit: quare < *gLJXk vocabula mutavit in < (*`.

Vt mittamus Muellerum, de his dicendum est, qui id quidem rectissime statuerunt librum Favorini non fuisse 8g>4i<, sed e XXIV libris compositum, secundum classicam illam Iliadis Odysseaeque normam, quam Grammatici in Orphei gk@l 8`(@4l, in Panyasidis {/k"i8g4V*4 in libros disponendis secuti sunt. Conf. Theophrasti hXFg4l i*r et <`:T< i"J FJ@4Pg@< i*r. Ea autem in re non minus quam Muellerus erraverunt, quod Sopatrum finxerunt hos omnes libros compilantem praeter eum, qui littera T insignitus est.

Iam aliam indicavi viam, qua res facile expediretur. Consideres enim, quem locum in ordine litterarum N et T sibi vindicent: N scilicet prima est littera tertiae seriei, T quartae, si senas litteras in unam seriem coniunxerimus. Verba autem J@ :XPk4 J@ a B8< particula pendent. Iam si haec concessisti, hanc accipe totius loci interpretationem "liber tertius excerpta continet e Favorini historia omnigena collecta eaque ex Xllimo libro et sequentibus libris desumpta, exceptis libris XIX usque ad XXIV." Sopatro igitur conicio B"<J@*"B< FJ@k\0< in quattuor JgbP0 dissectum praesto fuisse: quibus qua ratione singuli libri dispertiti fuerint, ex hac tabula elucebit:

JgØP@l I. JgØP@l II. JgØP@l III.
lib 1. 2. 3. 4. 5. 6.
  ".
7. 8. 9. 10. 11. 12.
 
13. 14. 15. 16. 17. 18.
<. >.
  JgØP@l IV.  
 
19. 20. 21. 22. 23. 24.
J. T.
 

Tertium vero JgP@l Sopater solum compilaverat i. e. sex tantum libros.

Iam est intellectum ampliore ambitu omnigenam historiam ab •B@:<0:@<gb:"F4 prorsus fuisse diversam. Neque deerant aliae graviores discrepantiae. Non enim possum concedere B"<J@*"B< FJ@k\"<, quam vidimus non fuisse ad litterarum ordinem digestam, omni omnino caruisse ordine. Hac ipsa re, quod Favorinus solam copiam sectatus, ut cum Gellio loquar, alba linea in quas res cunque incidit converrebat, ordo quidam necessario evenit. Quisquis enim librum aliquem diligenter compilavit, rerum aequalitatem postea etiam in conlectaneis suis inveniet: si quidem in hoc libro ipso illa rerum aequalitas inerat. Hoc videtur Favorino contigisse. Veluti quae gkZ:"J" ex omnigena historia excitantur, haec fere semper ex uno octavo sumpta sunt libro. Vnde cave ne conligas secundum argumenta rerum hunc librum fuisse dispositum. Immo hoc est veri simillimum omnia gkZ:"J" Favorinum sumpsisse ex libro Bgk gkZ:VJT<, qualem scripserunt Ephorus eiusque adversarius Heraclides, Strato, Aristodemus, Philostephanus alii. Quin adeo statui potest, cui Favorinus inventa omnia debuerit: si quidem totum locum de Protagorae inventis VIIII. 50-54 constat ex omnigena historia esse sumptum. Vbi Timo Phliasius et Artemidorus dialecticus Chrysippi aequalis excitantur: conf. VIII. 47 Eratosthenis testimonium. Consectarium est eum, cui Favorinus inventa debet, post Timonem, Eratosthenem, Artemidorum floruisse. Sed haud multo post: id quod ex his verbis elici potest VIIII. 52 i" (AkTJ"(`k"l) J << B4B`8"4@< (X<@l J< k4FJ4i< (X<<0Fg<. Recentissimus vero Eristicorum videtur esse Philo, Pyrrhonis (<fk4:@l La. VIIII. 67, Carneadis magister Hieron. I. adv. Iovin. cf. Ionsius p. 120. Quibus aetatis terminis adprime convenit Philostephanus Callimachi discipulus, qui sub regno Philopatoris (222-206) vel etiam postea librum Bgk gk0:VJT< scripsit cf. C. Muellerus III. 28. Philostephano igitur omnia inventa, quae Favorini nomine feruntur, vindicanda sunt. Vnde haustum est, quidquid de primo grammatico, de Pythagora primo pugile VIII. 47 eodem, qui primus athletas carnibus nutriisse dicitur VIII. 12 de Platone argumentationem per interrogationem introducente III. 24 deque aliis inventoribus apud Laertium narratur.

Atque etiam ex ratione, qua excerpta Gelliana inter se sequantur, conligendum est, homonymorum indices, Homerica .0JZ:"J", nominum mutationes non fuisse inter se mixta et confusa, sed aequam semper materiem uno loco conlocatam fuisse. Quae ibi de Pythagoris Hippocratisque nobilibus dicta sunt, ex homonymorum summario deprompta sunt: communem originem omnes illae Homericae quaestiones sibi vindicant, item nomina regionum urbiumque mutata. Evicisse igitur nobis videmur Favorinum ex quattuor libris, ut minimum sumamus, historiam omnigenam conflasse, quorum nomina fuerunt: Philostephanus Bgk gk0:VJT<. Agk :T<b:T<. {?:0k4i .0JZ:"J". 'gT(k"n@b:g<". Sed etiam facta dictaque nobilium virorum non defuisse e Iul. Val. de rebus Alex. 1. c. 13 discimus.

Iam vero idem, quod modo de omnigena historia statuimus, estne fortasse etiam de •B@:<0:@<gb:"F4 dicendum? Nihil enim facilius est cognitu, quam nullum in eis ordinem observatum esse. Liber scilicet primus de Pittaco, de Xenophane, de Empedocle, de Socrate, de Platone, de Demetrio Phalereo tradit, alter autem de Aristotele et Cratete, tertius de Platone et Pythagora: ita ut nullus temporum ordo in hac philosophorum serie compareat. Ne hoc quidem factum est, ut uno loco omnia ad unam personam pertinentia comprehenderentur; immo de Platone et in primo et in tertio et in quinto libro disseritur. Neque hoc videtur spectasse Favorinus, ut materiam suam secundum argumenta disponeret: si quidem eum constat de Lamia Demetrii amica in primo libro narrasse, de Cleone eiusdem viri puero delicato in altero.

Restat igitur, ut idem eum fecisse sumamus in Memorabilibus componendis, quod in omnigena fecit historia: excerpta eo ordine facta, quo totum librum oculis animoque perreptabat, integra deinceps in conlectanea sua transtulit. Quos vero libros usurpaverit, incertum est: nisi unum exceperis. E quinto enim •B@:<0:@<gL:VJT< Laertius refert Halcyonem dialogum, qui Platonis nomine fertur, esse revera Leontis cuisdam: eandem autem rem Athenaeus p. 506 c narrat, qui ad Niciam Nicaeensem provocat testem. Nonne valde veri simile est, ex Nicia etiam Favorinum hausisse: id quod optime confirmatur conlato Laertio III, 48. )4"8`(@Ll J@\<L< n"F BkJ@< (kVR"4  -Z<T<"  J<  z+8gVJ0<.  z!k4FJ@JX80l  *z  <  BkfJ Bgk B@40J< z!8g>":g<< EJLkX" IZ4@< l i" M"$Tk<@l < •B@:<0:@<gb:"F4<. et Athen, p. 505 b c gkg J g*@l J< 8`(T< IZ4@l z!8g>":g<l l ;4i\"l ;4i"gl FJ@kg i" ETJ\T<. z!k4FJ@JX80l *z < J Bgk B@40J< @JTl (kVng4q @i@< @* ::XJk@Ll J@l i"8@L:X<@Ll Efnk@<@l :\:@Ll : n:g< g<"4 8`(@Ll i" :4:ZFg4l J@l z!8g>":g<@ J@ I0\@L J@l Bk@JXk@Ll (k"nX<J"l J< ETik"J4i< *4"8`(T<. En fontem Favorini iterum deteximus Niciam Nicaeensem. Vnde exoritur suspitio, eius *4"*@P"l, quidquid ad historiam philosophorum pertinet in Favorini •B@:<0:@<gb:"F4, deberi.

Vtrumque igitur Favorini librum demonstravi eandem fere habuisse originem: e fontibus autem forma consilioque inter se diversis diversam utrumque praebuisse imaginem. In illo maior rerum aequalitas, similibus semper rebus in unum locum congestis veluti inventis et cognominum indicibus. In hoc summa argumenti varietas nullo omnino ordine temperata hisque solis adstricta legibus, quibus talia •B@:<0:@<gb:"J" solent adstringi. Quidquid enim in hoc libro extabat, eodem iure etiam in omnigena historia extare poterat: non vero contrarium statui debet. Velut omne indicum genus ab •B@:<0:@<gL:VJT< consilio dissidet, non ab omnigena historia. Quas discrepantias ut facile dispicias, componas, quaeso, animo Aeliani B@4i\80< FJ@k\"< ad •B@:<0:@<gL:VJT< formam expressam et Plinii naturalem historiam simili ratione conflatam ac Favorini B"<J. FJ.

Verum enim vero, quo maxime hae de Favorino disputationes valeant, nondum opus est explicemus. Hoc quidem per se est perspicuum, si distinctis coloribus utriusque libri imaginem depinximus, iam posse disceptari, quid huic aut illi tribuendum sit, quid non liceat. Ipsum autem Favorinum Laertio ad manus fuisse apertis verbis indicatur VIII. 53 ( *z gk@< < J@l B@:<Z:"F4 M"$Tk\<@L, J4 i" $@< hLFg J@l hgTk@l z+:Bg*@i8l i :X84J@l i" •*g8n< FPg 5"884ik"J\*0<. Vt concedamus nosmet non diiudicare posse, uter liber titulo B@:<0:VJT< significetur, quoniam et omnigena historia et •B@:<0:@<gb:"J" B@:<0:"J4i< g*@l repraesentant, nihil moror: illud teneo Laertium utrumque librum manibus trivisse. Quod constaret, si forte eo testimonio destituti essemus: si quidem in longa illa scriptorum serie, qui excitati apud Laertium extant, ultimum locum sibi vindicavit Favorinus neque hanc ob causam ex aliorum scriptis in Laertii librum irrepsisse potest. Qua consideratione magis proficimus quam ipsa illa formula ( *z gk@< < in qua explicanda summa cautione nos uti iubet Ritschelius de Oro et Orione p. 32 ss. disputans. Mirum vero in modum ea abusus esse videtur Valentinus Rose p. 40 hisce verbis: "quae testamenta profert Diogenes non tamen ille unde et haec et indices librorum hauserit significans, nisi quod in Universum se alicubi scil. in scriptore aliquo reperisse monet (:gl <gJbP@:g< V. 69 gk@< V. 51 nXk@<J"4 V. 61. eadem formula usus fontem addit VIII. 53 ( *z gk@< < J@l M"$Tk\<@L inmerito castigatus a Brandisio Arist. I. p. 81; epistolas quoque philosophorum sine fonte solet inferre velut ubi rursus illud gk@< I. 112. 63. cf. tamen 7. 6" p. 44. "[ex hoc •B@:<0:@<gL:VJT< libro] petivit [Laertius] testamenta ." Haec recte se habere concedo, si demonstrari possit ex uno omnino libro omnia hausisse Laertium, unius scilicet Favorini. Omnis vero huius conclusionis vis et fundamentum destruitur, si forte Laertius duobus vel pluribus usus est fontibus.


1. Omnes codices verba z!B@88`*Tk@l }+n488@l exhibent: nisi quod F (Laurent, plut. LXVIIII 13 saecul. XII membr.) n48@l, N (cod. Burbon. Graec. n. 253 saecul. XII membran.) n08@l (0 ex 4 corr.) praebent. Sine dubio cum Burbonico scribendum est n08@l i. e. lentiginosus.
2. J@l N H (cod. Borbon, cod. Laurent, plut. LXVIIII 35 saec. XV membr.) *f*gi" H, ž N H F (cod. Laur. plut. LXVIIII 13 saec. XII membr.) J@l F N, N. Scribendum est ž FJ4 Bgk Jl giV*@l quod homines docti, qui morum et institutorum Epicureorum probe sunt gnari, lubenter mihi concedent. Ceterum dum haec scribo, non satis mihi constat, num primus hanc emendandi viam ingressus sim.
3. Sic codd. excepto H, qui < J Jk\JT praebet.

Philologische Schriften | De Laertii Diogenis fontibus 1868 The Nietzsche Channel